- CATECHUMENA seu CATECHUMENIA
- CATECHUMENA, seu CATECHUMENIAporticus olim superiores Aedium sacrarum dicebantur, quod ibi stationes eslent Catechumenorum, vel locus, ubi instrui solebant, uti quidem visum est Baronio, ad> A. C. 656. num. 38. Wolphio et Meursio: vel, quod in iis mulieres sacras liturgias auditu pericperent, uti magis placet Carolo du Fresne in Glossar. et in Descript. Sanctae Sophiae, c. 38. Occurrit vox, apud Anastasium in Collectan. Gregorium II. Ep. 2. ad Leonem Isaur. Eustochium in Vita S. Pelagiae meretricis, c. 8. Alios. Κατηχούμενα et Κατηχουμένια Graeci istiusmodi porticus vocant passim: Διςτέγου τῶν κατηχουμένων meminit Crispinus in Vita S. PartheniiEpiscopi Lampsaceni, c. 2. num. 14. quod δεὐτερσν κατεχούμενον, seu porticum Ecclesiae superiorem, interpretatur Car. du Fresne, etc. Aliquando tamen per Catechnumenum denotari domum Catechumenis destinatam, in qua Catechistae eos, in rebus fidei instruere soliti, ubi quoque Clerici disciplinae impatientes a Patriarcha Constantmopol. includi consueverint, reperias apud Dominic. Macrum, qui addit, hodieque Romae duas esse huiusmodi mansiones, viris unam, femini alteram, paratas, in Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.